Biblia (apocalipse) em latim

Disponível somente no TrabalhosFeitos
  • Páginas : 36 (8839 palavras )
  • Download(s) : 0
  • Publicado : 13 de setembro de 2012
Ler documento completo
Amostra do texto
Bible ( in Latim )
Revelation/Apocalypsis
Chapter 1
1.
apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri
cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni
2.
qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit
3.
beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt
tempusenim prope est
4.
Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat
et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
5.
et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum
terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo
6.
et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo etPatri suo ipsi gloria et imperium in saecula
saeculorum amen
7.
ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent
se super eum omnes tribus terrae etiam amen
8.
ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et
qui venturus est Omnipotens
9.
ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia inIesu fui in
insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu
10.
fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
11.
dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et
Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam
12.
et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidiseptem
candelabra aurea
13.
et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et
praecinctum ad mamillas zonam auream
14.
caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius
velut flamma ignis
15.
et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox
aquarum multarum
16.
et habebat in dextera sua stellasseptem et de ore eius gladius utraque parte acutus
exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua
17.
et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam
super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus
18.
et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis
et inferni
19.
scribe ergo quae vidisti et quae sunt etquae oportet fieri post haec
20.
sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea
septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt
Chapter 2
1.
angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui

ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
2.
scio opera tua et laborem etpatientiam tuam et quia non potes sustinere malos et
temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces
3.
et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti
4.
sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
5.
memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem
venio tibi et movebo candelabrum tuum de locosuo nisi paenitentiam egeris
6.
sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
7.
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae
quod est in paradiso Dei mei
8.
et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et
vivit
9.
scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemarisab his qui se
dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae
10.
nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut
temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi
coronam vitae
11.
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte
secunda
12.
et angelo Pergami...
tracking img